- HARACIUM
- HARACIUMapud Vinc. Belvacensem l. 31. c. 143. 10. milia equorum --- praeter illos qui erant in pascuis et haraciis, et l. 1. Cod. Theod. de Grege Dominic. Greges dominici, haracia dominica: grex equorum est ἱπποφόρβιον Procopio Vandalic. l. 1. c. 12. et Goth. l. 4. c. 7. Gallis vulgo Haras. An ex Lat. Hara, stabulo vel grege porcorum; an ex Ital. la Razza, seu Gallico la Race, quod in eiusmodi Haraciis equi, secundum ortus, generationis ac nationis speciem distinguantur. Nemesian. in Cyneget.--- --- Delectus equorumQuos Phrygiae matres Argaeaque gramina pastaeSemine Cappadocum sacris praesepibus edunt.Vide omnino Iac. Gothofred. de gregibus dominicis Impp. ad dict. tit. Sed et Francici Reges sua habuisse haracia leguntur, in Capitulari de Villis, quod Carolo Mag. adscribitur: Vide quoque Greg. Turon. l. 8. c. 40. ubi iumentorum fiscalium meminit. Etiam Impp. CP. citerioris aevi, quibus praeerat Magistratus, Λογοθέτης τῶ ἀγελῶν dictus, cuius, praeter Codin. meminit Pachymeres l. 9. c. 5. etc. Aliud longe est Harasse, in Assisiis Hierosolym. MSS. c. 94. ubi de armis agitur Militis, duello pedes decertantis, pro causa murdri: nem pe scutum ingentis magnitudinis et ponderis; unde harasser Gallis hodie pro Fatigare; quemadmodum targer, eadem fere notione, a targia, scuto itidem praegrandi, effictum est. Ingentium eiusmodi scutorum meminit Rigordus A. C. 1214. Quidam de obsidione consuever at venire ad fossas, parmâ praetentâ, quam quidem famulus ante ipsum portabat; non manuali quidem parmâ, sed immensâ, quales in obsidionibus deferri solent, apud C. du Fresne in Gloss.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.